monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3 > 30 > sectio 19 > sectio 4 > 1 > bsbClm6436.10 > sectio 22 > 6 > 7 > sectio 24 > 3 > sectio > sectio 38 > sectio 27 > sectio 34 > 2 > 6 > 18 > 19 > XXIIII. UNIVERSIS GOTHIS THEODERICUS REX. (a. 508 ante Iun. 24) > sectio > sectio 9 > csg48.374 > VII. FELICI V̅ · C̅ · THEUDERICUS REX. (a 507/511) > XXII. MARCELLO V̅· S̅· ADVOCATO FISCI THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.196 v > II. THEONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a 507/511) > 40
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXXIX. Quod Eudoxius Arianus post Antiochenum Constantinopoleos invaserit episcopatum, et de prava Aetii doctrina. <<<     >>> XLI. De Macedonio et Macedonianis.

Cassiodorus, 5, CAPUT XL. De crudelitate Georgii apud Alexandriam, et qui post Cyrillum Hierosolymorum tenuerunt episcopatum.

1 Interea dum adhuc Athanasius celaretur, Georgius Alexandriae crudeliter paganos afficiebat, et adversantes sibimet Christianos; utrosque enim cogebat ad suam venire sententiam, et respuentes afficiebat. Erat enim apud sapientes odibilis, quasi despiciens eos, et iudicibus imperans, apud populum vero quasi tyrannus, et ultra potentes elatus: praecipue tamen paganos opprimebat, quos sacrificare et paternas festivitates agere prohibebat.
2 Tunc enim milites et Aegypti ducem armatos in civitatem introduxit, imagines et ornamenta templorum abstulit, quod ei postea causam necis adduxit. Cyrillo siquidem deposito, sicut praedictum est, apprehendit Hierosolymorum Ecclesiam Herennius, et post illum Heraclius, post quem Hilarius. Hos enim tunc Ecclesiam illam gubernasse percepimus usque ad imperium Theodosii principis, quando rursus Cyrillus ad proprium remeavit episcopatum. [SOZOMEN., lib. IV, cap. 29. Edit. Christ. Vales. cap. 30, p. 589.]
Cassiodorus HOME

bav823.201 bav824.148 bnf1603.100